Hľadaný výraz: Ex 7,8-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9 “ Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ”. 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. 11 Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. 12 Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13 Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.

1

mail   print   facebook   twitter